Tobit 8

1 postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam
2 recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de cassidile suo partem iecoris posuitque eam super carbones vivos
3 tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et religavit eum in deserto superioris Aegypti
4 tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio
5 filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quae ignorant Deum
6 surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis
7 dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te caeli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quae in eis sunt
8 tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam
9 et nunc Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum
10 dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani
11 et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum
12 dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam
13 cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit
14 mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat
15 at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes
16 reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor eius
17 et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus
18 fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos
19 misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra
20 statimque praecepit servis suis Raguhel ut replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret
21 uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria
22 duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis
23 et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum
24 de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret
The Latin Vulgate is in the public domain.