24
filii Iuda portantes clypeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium
25
de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum
26
de filiis Levi quattuor milia sescenti
27
Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti
28
Sadoc etiam puer egregiae indolis et domus patris eius principes viginti duo
29
de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul
30
porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis
31
et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David
32
de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur
33
porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici
34
et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia
35
de Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescentorum
36
et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta milia
37
trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia
38
omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde erant ut rex fieret David
39
fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes praeparaverunt enim eis fratres sui
40
sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel