1 Esdras 6:3-13

3 cum adessent eis prophetae Domini et adiuvarent eos. in ipso tempore venit ad illos Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius
4 et dixerunt eis: quo praecipiente vobis domum hanc aedificatis et tectum istud et alia omnia perficitis? et qui sunt structores qui haec aedificant?
5 et habuerunt gratiam visitationis factae super eos qui erant ex captivitate a Domino seniores Iudaeorum.
6 et non sunt inpediti aedificare, donec significaretur Dario de omnibus istis et responsum acciperetur.
7 exemplum epistulae quam miserunt Dario: Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius in Syria et Foenice praesides regi Dario salutem.
8 omnia nota sint domino nostro regi, quia cum advenissemus in regionem Iudaeae et introissemus in Hierusalem, invenimus Iudaeos aedificantes domum Domini Dei magnam
9 et templum ex lapidibus politis magnis et pretiosis materiis in parietibus;
10 et opera illa instanter fieri, et suffragare et prosperare in manibus eorum, et in omni gloria quam diligentissime perfici.
11 tunc interrogavimus seniores dicentes: quo permittente vobis aedificatis domum istam et opera haec fundatis?
12 ideo autem interrogavimus eos, ut notum faceremus tibi homines et praepositos, et nominum scripturam praepositorum postulavimus illos.
13 at illi responderunt nobis dicentes: nos sumus servi Domini, qui fecit caelum et terram.
The Latin Vulgate is in the public domain.