1 Esdras 6:4

4 et dixerunt eis: quo praecipiente vobis domum hanc aedificatis et tectum istud et alia omnia perficitis? et qui sunt structores qui haec aedificant?

1 Esdras 6:4 In-Context

2 tunc stans Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech inchoaverunt aedificare domum Domini quae est in Hierusalem,
3 cum adessent eis prophetae Domini et adiuvarent eos. in ipso tempore venit ad illos Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius
4 et dixerunt eis: quo praecipiente vobis domum hanc aedificatis et tectum istud et alia omnia perficitis? et qui sunt structores qui haec aedificant?
5 et habuerunt gratiam visitationis factae super eos qui erant ex captivitate a Domino seniores Iudaeorum.
6 et non sunt inpediti aedificare, donec significaretur Dario de omnibus istis et responsum acciperetur.
The Latin Vulgate is in the public domain.