1 Maccabees 12:37-47

37 et convenerunt ut aedificarent civitatem et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha
38 et Simon aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit portas et seras
39 et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema et extendere manum in Antiochum regem
40 timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus eum quaerebat conprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan
41 et exiit Ionathas obviam cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethasan
42 et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit
43 et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis ut oboedirent ei sicut sibi
44 et dixit Ionathae ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit
45 et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni
46 et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam
47 retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt
The Latin Vulgate is in the public domain.