1 Maccabees 6:52-62

52 fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos
53 escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant
54 et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum
55 et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret
56 et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia
57 festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno
58 nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum
59 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt omnia haec
60 et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam
61 et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione
62 et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro
The Latin Vulgate is in the public domain.