16
et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo
17
in regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha
18
erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus aeris
19
fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis
20
candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo
21
et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt
22
thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini