2 Esdras 14:23-33

23 et respondit ad me et dixit: vadens congrega populum et dices ad eos, ut non te quaerant diebus quadraginta.
24 tu autem praepara tibi buxos multos et accipe tecum Saream, Dabriam, Selemiam, Ethanum et Asihel, quinque hos qui parati sunt ad scribendum velociter.
25 et venies hic, et ego accendam in corde tuo lucernam intellectus, quae non extinguetur quoadusque finiantur quae incipies scribere.
26 et cum perfeceris, quaedam palam facies, quaedam sapientibus absconse trades. in crastinum enim hac hora incipies scribere.
27 et profectus sum, sicut mihi praecepit, et congregavi omnem populum et dixi:
28 audi, Israhel, verba haec:
29 peregrinantes peregrinati sunt patres nostri ab initio in Aegypto, et liberati sunt inde.
30 et acceperunt legem vitae quem non custodierunt, quem et vos post eos transgressi estis.
31 et data est vobis terra in sortem in terra Sion, et vos et patres vestri iniquitatem fecistis et non servastis vias, quas vobis praecepit Altissimus.
32 iustus iudex cum sit, abstulit a vobis in tempore quod donaverat.
33 et nunc vos hic estis, et fratres vestri introrsus vestrum sunt.
The Latin Vulgate is in the public domain.