2 Esdras 14:25-35

25 et venies hic, et ego accendam in corde tuo lucernam intellectus, quae non extinguetur quoadusque finiantur quae incipies scribere.
26 et cum perfeceris, quaedam palam facies, quaedam sapientibus absconse trades. in crastinum enim hac hora incipies scribere.
27 et profectus sum, sicut mihi praecepit, et congregavi omnem populum et dixi:
28 audi, Israhel, verba haec:
29 peregrinantes peregrinati sunt patres nostri ab initio in Aegypto, et liberati sunt inde.
30 et acceperunt legem vitae quem non custodierunt, quem et vos post eos transgressi estis.
31 et data est vobis terra in sortem in terra Sion, et vos et patres vestri iniquitatem fecistis et non servastis vias, quas vobis praecepit Altissimus.
32 iustus iudex cum sit, abstulit a vobis in tempore quod donaverat.
33 et nunc vos hic estis, et fratres vestri introrsus vestrum sunt.
34 si ergo imperaveritis sensui vestro et erudieritis cor vestrum, vivi conservati eritis et post mortem misericordiam consequemini.
35 iudicium enim post mortem veniet, quando iterum revivescemus, et tunc iustorum nomina parebunt et impiorum facta ostendentur.
The Latin Vulgate is in the public domain.