2 Esdras 14:34

34 si ergo imperaveritis sensui vestro et erudieritis cor vestrum, vivi conservati eritis et post mortem misericordiam consequemini.

2 Esdras 14:34 In-Context

32 iustus iudex cum sit, abstulit a vobis in tempore quod donaverat.
33 et nunc vos hic estis, et fratres vestri introrsus vestrum sunt.
34 si ergo imperaveritis sensui vestro et erudieritis cor vestrum, vivi conservati eritis et post mortem misericordiam consequemini.
35 iudicium enim post mortem veniet, quando iterum revivescemus, et tunc iustorum nomina parebunt et impiorum facta ostendentur.
36 ad me autem nemo accedat nunc, neque requirent me usque diebus quadraginta.
The Latin Vulgate is in the public domain.