1
vae tibi, Babylon et Asia, vae tibi, Aegypte et Syria.
2
praecingite vos saccos, plangite filios vestros et dolete de his, quia adpropinquavit contritio vestra.
3
inmissus est gladius vobis, et quis est qui avertat eum.
4
inmissus est vobis ignis, et quis est qui extinguat eum.
5
inmissa sunt vobis mala, et quis est qui recutiet ea?
6
numquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva aut numquid extinguet ignem, cum stramen incensum fuerit?
7
aut numquid recutiet sagittam inmissam a sagittario forte?
8
Dominus Deus mittit mala, et quis recutiet ea?
9
et exiet ignis ex iracundia eius, et quis est qui extinguat eum?
10
coruscabit, et quis non timebit? tonabit, et quis non horrebit?