2 Esdras 4:43-52

43 ab initio. tunc tibi demonstrabitur de his quae concupiscis videre.
44 et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, et si possibile est, et si idoneus sum,,
45 demonstra mihi et hoc si plus quam praeteriti habet venire aut plura pertransierunt super nos,
46 quoniam quod pertransivit scio, quid autem futuri sit ignoro.
47 et dixit ad me: sta super dexteram partem et demonstrabo tibi interpretationem similitudinis.
48 et steti et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me; et factum est cum transiret flamma, et vidi et ecce superavit fumus.
49 et post hoc transiit coram me nubes plena aquae et inmisit pluviam impetu multam; et cum transisset impetus pluviae et superaverunt in ea guttae.
50 et dixit ad me: cogita tibi. sicut enim crescit pluvia amplius quam guttae, et ignis amplius quam fumus, sic superabundavit quae transivit mensura, superaverunt autem guttae et fumus.
51 et oravi et dixi: putas vivo usque in diebus illis, vel quis erit in diebus illis?
52 respondit ad me et dixit: de signis de quibus me perrogas, ex parte possum tibi dicere, de vita autem tua non sum missus dicere tibi, sed nescio.
The Latin Vulgate is in the public domain.