2 Esdras 6:27-37

27 delebitur enim malum et extinguetur dolus.
28 florebit autem fides et vincetur corruptela, et ostendebitur veritas quae sine fructu fuit tantis temporibus.
29 et factum est cum loqueretur mihi, et ecce paulatim movebatur locus super quem stabam super eum.
30 et dixit ad me: haec veni tibi ostendere et venturae nocti.
31 si ergo iterum rogaveris et iterum ieiunaveris septem diebus, iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem,
32 quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua habuisti.
33 et propter hoc misit me demonstrare tibi: haec omnia et dicere tibi confide et noli timere,
34 et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut non properes a novissimis temporibus.
35 et factum est post haec, et flevi iterum et similiter ieiunavi septem diebus, ut suppleam tres ebdomadas quae dictae sunt mihi.
36 et factum est in octava nocte, et cor meum iterato turbabatur in me et coepi loqui coram Altissimo.
37 inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea anxiabatur.
The Latin Vulgate is in the public domain.