119
quid enim nobis prodest, si promissum est nobis inmortale tempus, nos vero mortalia opera egimus?
120
et quoniam praedicta est nobis perennis spes, nos vero pessime vani facti sumus?
121
et quoniam reposita sunt habitacula sanitatis et securitatis, nos vero male conversati sumus?
122
et quoniam incipiet gloria Altissimi protegere eos qui caste conversati sunt, nos autem pessimis viis ambulavimus?
123
et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus perseverat, in quo est saturitas et medella,
124
nos vero non ingrediemur, ingratis enim locis conversati sumus?
125
et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt, nostrae vero facies super tenebras nigrae?
126
non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem faciebamus, quid incipientes post mortem pati.
127
et respondit et dixit: hoc est cogitamentum certaminis, quem certavit qui super terram natus est homo,
128
ut si victus fuerit patiatur quod dixisti, si autem vicerit recipiet quod dico,
129
quoniam haec est via, quam Moyses dixit cum viveret ad populum dicens: elige tibi vitam ut vivas.