2 Esdras 7:62-72

62 et respondi et dixi: o tu terra, quid peperisti? si sensus factus est de pulvere sicut et cetera creatura,
63 melius enim erat et ipsum pulverem non esse natum, ut non sensus inde fieret.
64 nunc autem nobiscum crescit sensus, et propter hoc torquemur, quoniam scientes perimus.
65 lugeat hominum genus et agrestes bestiae laetentur; lugeant omnes qui nati sunt, quadrupedia vero et pecora iucundentur.
66 multum enim melius est illis quam nobis. non enim sperant iudicium, nec enim sciunt cruciamenta nec salutem post mortem repromissam sibi.
67 nobis autem quid prodest, quoniam salvati salvabimur sed tormento tormentabimur?
68 omnes enim qui nati sunt commixti sunt iniquitatibus et pleni sunt peccatis et gravati delictis.
69 et si non essemus post mortem in iudicio venientes, melius fortassis nobis venisset.
70 et respondit ad me et dixit: et quando Altissimus faciens faciebat saeculum et Adam et omnes qui ex eo venerunt, primum praeparavit iudicium et quae sunt iudicii.
71 et nunc de sermonibus tuis intellege, quoniam dixisti quia sensus nobiscum crescit.
72 qui ergo commorantes sunt in terra hinc cruciabuntur, quoniam sensum habentes iniquitatem fecerunt, et mandata accipientes non servaverunt ea, et legem consecuti fraudaverunt eam quam acceperunt.
The Latin Vulgate is in the public domain.