21
dixitque rex Israhel ad Heliseum cum vidisset eos numquid percutiam eos pater mi
22
at ille ait non percuties neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum
23
adpositaque est eis ciborum magna praeparatio et comederunt et biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra non venerunt latrones Syriae in terram Israhel
24
factum est autem post haec congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam
25
factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est donec venundaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis
26
cumque rex Israhel transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex
27
qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quae respondit
28
mulier ista dixit mihi da filium tuum ut comedamus eum hodie et filium meum comedemus cras
29
coximus ergo filium meum et comedimus dixique ei die altera da filium tuum ut comedamus eum quae abscondit filium suum
30
quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat super murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus
31
et ait haec mihi faciat Deus et haec addat si steterit caput Helisei filii Saphat super eum hodie