2 Maccabees 4:1-8

1 Simon autem praedictus pecuniarum et patriae delator male loquebatur de Onia tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec et ipse fuisset incentor malorum
2 provisoremque civitatis ac defensorem gentis suae et aemulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere
3 sed cum inimicitiae in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent
4 considerans Onias periculum contentionis et Apollonium insanire utpote ducem Coelesyriae et Foenicis ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit
5 non ut civium accusator sed communem utilitatem apud semet ipsum universae multitudinis considerans
6 videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem rebus dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua
7 sed post Seleuci vitae excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium
8 adito rege promittens ei argenti talenta sexaginta et trecenta et ex reditibus aliis talenta octoginta
The Latin Vulgate is in the public domain.