Acts 9; Acts 10

Viewing Multiple Passages

Acts 9

1 Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum
2 et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem
3 et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo
4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris
5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris
6 []
7 sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes
8 surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum
9 et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit
10 erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine
11 et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat
12 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat
13 respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem
14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum
15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel
16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati
17 et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto
18 et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est
19 et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
20 et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei
21 stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum
22 Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus
23 cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent
24 notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent
25 accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta
26 cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus
27 Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu
28 et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini
29 loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant occidere eum
30 quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum
31 ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur
32 factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae
33 invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus
34 et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit
35 et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum
36 in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat
37 factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo
38 cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos
39 exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas
40 eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit
41 dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam
42 notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino
43 factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium
The Latin Vulgate is in the public domain.

Acts 10

1 vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica
2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper
3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli
4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei
5 et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus
6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare
7 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant
8 quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen
9 postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam
10 et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus
11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram
12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli
13 et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca
14 ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum
15 et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris
16 hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum
17 et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam
18 et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium
19 Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te
20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos
21 descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis
22 qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te
23 introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum
24 altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
25 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit
26 Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum
27 et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant
28 dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem
29 propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me
30 et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait
31 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei
32 mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
33 confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino
34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus
35 sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi
36 verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus
37 vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes
38 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo
39 et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno
40 hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
41 non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
42 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
43 huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum
44 adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum
45 et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum
47 tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos
48 et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus
The Latin Vulgate is in the public domain.