24
altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
25
et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit
26
Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum
27
et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant
28
dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem
29
propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me
30
et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait
31
Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei
32
mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
33
confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino
34
aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus