Acts 15:21-31

21 Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur
22 tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus
23 scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem
24 quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus
25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi
27 misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem
28 visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete
30 illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam
31 quam cum legissent gavisi sunt super consolatione
The Latin Vulgate is in the public domain.