12
Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis
13
veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum
14
at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius
15
quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti
16
et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius
17
factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
18
et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
19
et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te
20
et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum
21
et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te
22
audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere
23
vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem
24
iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei
25
et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare
26
quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est
27
accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam
28
et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum
29
protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum
30
postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos