Acts 22:13-30

13 veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum
14 at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius
15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti
16 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius
17 factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
18 et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
19 et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te
20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum
21 et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te
22 audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere
23 vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem
24 iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei
25 et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare
26 quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est
27 accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam
28 et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum
29 protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum
30 postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos
The Latin Vulgate is in the public domain.