31
dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis
32
tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere
33
et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes
34
propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit
35
et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare
36
animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
37
eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex
38
et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare
39
cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem
40
et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus
41
et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris