11
et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec
12
per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis
13
ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat eos populus
14
magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum
15
ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum
16
concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes
17
exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo
18
et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica
19
angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit
20
ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius
21
qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur