Acts 7:17-27

17 cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto
18 quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph
19 hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur
20 eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui
21 exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium
22 et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis
23 cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel
24 et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
25 existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt
26 sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum
27 qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos
The Latin Vulgate is in the public domain.