Acts 7:45-55

45 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David
46 qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob
47 Salomon autem aedificavit illi domum
48 sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit
49 caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est
50 nonne manus mea fecit haec omnia
51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos
52 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis
53 qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis
54 audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum
55 cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei
The Latin Vulgate is in the public domain.