Additions to Esther 1:13-23

13 Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentiuspervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere,et nunciavit super eo regi.
14 Qui de utroque, habita quaestione, confessos iussit duci ad mortem.
15 Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis:sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit.
16 Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur,datis ei pro delatione muneribus.
17 Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus coram rege,et voluit nocere Mardochaeo, et populo eius pro duobus eunuchis regis,qui fuerant interfecti. Epistolae autem hoc exemplar fuit.
18 In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias:
19 quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni eius exordium fuit.
20 Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus, et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et praefectis provinciarum coram se,
21 ut ostenderet divitias gloriae regni sui, ac magnitudinem, atque iactantiam potentiae suae, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.
22 Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus in Susan, a maximo usque ad minimum: et iussit septem diebus convivium praeparari in vestibulo horti, et nemoris, quod regio cultu et manu consitum erat.
23 Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis, atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat.
The Latin Vulgate is in the public domain.