Additions to Esther 1:8-18

8 Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua,et praeparata ad mortem.
9 Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvuscrevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.
10 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt,et devoraverunt inclytos.
11 Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato,cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo,scire cupiens quid significaret somnium.
12 Morabatur (c) autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Tharaeunuchis regis, qui ianitores erant palatii.
13 Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentiuspervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere,et nunciavit super eo regi.
14 Qui de utroque, habita quaestione, confessos iussit duci ad mortem.
15 Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis:sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit.
16 Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur,datis ei pro delatione muneribus.
17 Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus coram rege,et voluit nocere Mardochaeo, et populo eius pro duobus eunuchis regis,qui fuerant interfecti. Epistolae autem hoc exemplar fuit.
18 In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias:
The Latin Vulgate is in the public domain.