Additions to Esther 8:17-27

17 Et in tantum vesaniae proruperunt, ut eos, qui credita sibiofficia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laudedigni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere, Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, mira exultatio, epulae atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et ceremoniis iungerentur. Grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat.
18 dum aures principum simplices, et ex sua natura alios aestimantes,callida fraude decipiunt.
19 Quae res et ex veteribus probatur historiis, et ex his,quae geruntur quotidie, quo modo malis quorumdam suggestionibusregum studia depraventur.
20 Unde providendum est paci omnium provinciarum.
21 Nec putare debetis, si diversa iubeamus, ex animi nostrivenire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum,ut reipublicae poscit utilitas, ferre sententiam.
22 Et ut manifestius quod dicimus, intelligatis, (f) Aman filiusAmadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine,et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobissusceptus est:
23 et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur,et adoraretur ab omnibus post regem secundus:
24 qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regnoprivare nos niteretur et spiritu.
25 Nam Mardochaeum, cuius fide et beneficiis vivimus,et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua novisquibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem:
26 hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostraesolitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas.
27 Nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos,in nulla penitus culpa reperimus, sed econtrario iustis utentes legibus,
The Latin Vulgate is in the public domain.