Additions to Esther 9:22-32

22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
23 Susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta quae eo tempore facere coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat.
24 Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Iudaeorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos, atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem.
25 Et postea ingressa Esther ad regem, obsecrans ut conatus eius, litteris regis irriti fierent: et malum, quod contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caput eius. Denique et ipsum et filios eius affixerunt cruci,
26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id sortium: eo quod phur, id sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta, quae gesta sunt, epistolae, id libri huius volumine continentur:
27 quaeque sustinuerunt, et quae deinceps immutata sunt, susceperunt Iudaei super se et semen suum, et super cunctos, qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere: quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi iugiter succedentibus.
28 Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio: et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt: nec ulla civitas, in qua dies phurim, id sortium, non observentur a Iudaeis, et ab eorum progenie, quae his ceremoniis obligata est.
29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochaeus Iudaeus etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum.
30 et miserunt ad omnes Iudaeos, qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem,
31 observantes Dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent: sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo ieiunia, et clamores, et Sortium dies,
32 et omnia, quae libri huius, qui vocatur Esther, historia continentur.
The Latin Vulgate is in the public domain.