22
quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam
23
vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundiae
24
fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis
25
et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias fructuum terrae divisit illi
26
panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent quae dedit ipsi et semini eius
27
ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas
28
et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini
29
et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate animae suae placuit de Israhel
30
ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in aeternum
31
et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum aeternam fecit