Genesis 34:1-10

1 egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius
2 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem
3 et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit
4 et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem
5 quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent
6 egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob
7 ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset
8 locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem
9 et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite
10 et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam
The Latin Vulgate is in the public domain.