23
et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis
24
circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam
25
respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me
26
sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis
27
oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me
28
et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea
29
Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei
30
ego et Pater unum sumus
31
sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum
32
respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis
33
responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum
34
respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis
35
si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura
36
quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum
37
si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
38
si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre
39
quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum
40
et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic
41
et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum
42
omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum