16
Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum
17
dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum
18
stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se
19
pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius
20
respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil
21
quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego
22
haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici
23
respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis
24
et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem
25
erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sum
26
dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo