14
respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado
15
vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam
16
et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater
17
et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est
18
ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater
19
dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis
20
haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius
21
dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire
22
dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire
23
et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo
24
dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro