Judith 10:5-15

5 inposuit itaque abrae suae ascopam vini et vas olei et pulenta et palatas et panes et caseum et profecta est
6 cumque venisset ad portas civitatis invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis
7 qui cum vidissent eam stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem eius
8 nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum
9 et dixerunt hii qui illic erant omnes una voce fiat fiat
10 Iudith vero orans Dominum transiit portas ipsa et abra eius
11 factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt illam dicentes unde venis aut quo vadis
12 quae respondit filia sum Hebraeorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depraedationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro
13 hac de causa cogitavi mecum dicens vadam ad faciem principis Holofernis ut indicem illi secreta illorum et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos ita ut non cadat unus vir de exercitu eius
14 et cum audissent viri verba eius considerabant faciem eius et erat in oculis eorum stupor quoniam mirabantur pulchritudinem eius nimis
15 et dixerunt ad eam conservasti animam tuam eo quod tale repperisti consilium ut descenderes ad dominum nostrum
The Latin Vulgate is in the public domain.