34
ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit
35
sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes
36
et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei
37
beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis
38
et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi
39
hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
40
et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit
41
ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes
42
dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram
43
beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem
44
vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum