44
vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum
45
quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari
46
veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet
47
ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas
48
qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo
49
ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur
50
baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur
51
putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem
52
erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres
53
dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam
54
dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit