19
simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius
20
et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei
21
simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum
22
et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem
23
ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos
24
contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt
25
cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis
26
tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti
27
et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis
28
ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras
29
et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei