16
at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos
17
et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia
18
et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum
19
et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum
20
et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire
21
et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc
22
et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est
23
et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea
24
dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam
25
ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad illos
26
si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus