1
respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
2
vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo
3
et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit
4
nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit
5
et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit
6
haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
7
interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
8
qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
9
cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis
10
tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum
11
terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt
12
sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum
13
continget autem vobis in testimonium
14
ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis
15
ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri