Luke 23:1-7

1 et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum
2 coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse
3 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis
4 ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homin
5 at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc
6 Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset
7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
The Latin Vulgate is in the public domain.