5
at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc
6
Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset
7
et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
8
Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri
9
interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat
10
stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum
11
sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum
12
et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem
13
Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe
14
dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusati
15
sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei