12
cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa
13
quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere
14
et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge
15
et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae
16
accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam
17
et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem
18
et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his
19
et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
20
cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
21
in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum
22
et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur