50
et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est
51
factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem
52
et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi
53
et non receperunt eum quia facies eius erat euntis Hierusalem
54
cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos
55
et conversus increpavit illos
56
et abierunt in aliud castellum
57
factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris
58
et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
59
ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum
60
dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei
61
et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt
62
ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei