16
at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris
17
respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo
18
et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes
19
magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo
20
septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine
21
et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter
22
et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier
23
in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem
24
et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei
25
cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis
26
de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob