25
cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis
26
de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
27
non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis
28
et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum
29
Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est
30
et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum
31
secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est
32
et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum
33
et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis
34
Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare
35
et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David