40
et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei
41
et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum
42
surgite eamus ecce qui me tradit prope est
43
et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus
44
dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
45
et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum
46
at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
47
unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
48
et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me
49
cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae
50
tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
51
adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum
52
at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
53
et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores
54
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem
55
summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant
56
multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant
57
et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes
58
quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
59
et non erat conveniens testimonium illorum
60
et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his