11
et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis
12
et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent
13
et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant
14
et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo
15
alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis
16
quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit
17
ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam
18
dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui
19
Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat
20
Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat
21
et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae