23
qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
24
ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
25
at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
26
qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
27
at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
28
tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
29
et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi
30
et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos
31
ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
32
Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
33
et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam